monumenta.ch > Tertullianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 19, 7
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio quotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum , cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante millia annorum praenuntiabantur? Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam futurorum: eadem voces praedicaverunt utramque partem , eadem litterae notaverunt. Unum est tempus apud illas, quod apud nos separari videtur.